Hs. 796 (Universiteitsbibliotheek Utrecht)

Uit Wikisource
Naar navigatie springen Naar zoeken springen
Hs. 796 (Universiteitsbibliotheek Utrecht) van [[Auteur:|Onbekend]]
Hs 6 E 32 fol. part 3




[ 1 ]

Logo of the Library of Utrecht University

 

De festo aurei Velleris Traiecti celebrato, a Carolo eius nominis Quinto, imperatore, eius ordinis praeside, ipsisque eiusdem ordinis heroibus. anno 1546.

 
 
[ 2 ] De festo aurei velleris Traiecti celebrato,[1] a Carolo eius nominis Quinto, Imperatore, eius ordinis Praeside, ipsisque eiusdem ordinis heroibus.[2] anno 1546.

De Praestantissimo aurei Velleris ordine festum celebrari caeptum est Ultraiecti in Ecclesia Cathedrali D. Martino sacra 2a Januarii a meridie sub horam quartam, finitum quinta mensis eiusdem circa horam meridianam.

Primo die ad vesperas itum horam circiter quartam, coelo undique quam densissime vingente. Processerunt celebri pompa ab aula Caesaris, Monasterio videlicet Dominorum Teuthonicorum, iuxta moenia civitatis ad plagam occidentalem, primum Canonici quinque Ecclesiarum, vestiti omnes prolixioribus indumentis quorum usus in sacris tantum est cappas, vulgus vocat, partim ex bysso purpura sericoque, partim ex auro arte pluviaria varie confectis. Deinde Abbates et Episcopi mitrati in Vestimentis aeque ad sacram religionem spectantibus, quorum hic erat numerus et distinctio. Primo ordine Abbates quatuor bini incedentes, ante quos suus cuiusque famuluus baculum pastoralem anteferebat, sacellanus a tergo sequebatur. Priores duo, Abbas a Barna et Abbas Insularis a Marieweerdt, Posteriores vero Abbas Egmondanus, abbas S. Bavonis Gandavensis. Hos totidem Episcopi sunt subsequuti e quibus Episcopus[3] Ebronensis qui et suffraganeus Episcopi[4] Traiectensis ac Episcopus Nissenensis simul et Episcopus Tornacensis et Cameracensis congrediebantur. Postremus in hac v*b classe ibat Episcopus Traiectensis duobus suae dioeceseos comitatus Abbatibus, dextrum latus abbas ad S. Paulum in Traiecto,[5] sinistrum clausit Abbas S. Laurentii in Oesbroeck. Caeterum ministri Episcopi Traiectensis, Amelius Nijevellerus, praepositus Leydensis et Canonicus Traiectensis, alter Iudocus Moerkerken, Canonicus et Thesaurarius cathod. Ecclesiae Traiectensis, quorum hic pone sequens Mitram pontificalem cum opus esset vel deposuit vel praesulis capiti iterum imposuit, ille praevius baculum gestabat pastoricium. Post hos Tubicines Caesaris numero quatuordecim, in equis, subinde ebuccinantes. Deinde Columniferi, Massarios vocant, proxime Caduceatores olim heroes nunc heraldos vocant, habitu sui officii sequebantur. Hos rursum quatuor Illustres eius ordinis officiarii Primus Dominus Franciscus Valesius, armorum Rex et primarius ordinis aurei Velleris heros Taison vocant, cui spectandum monile aureum ex humeris pendebat, in quod corum omnium, qui huic ordini ascripti essent, insignia visebantur inserta, secundus D. Nicolaus graphiarius[6] Tercius D. Sterck Thesaurarius. Quartus D. Nigri Cancellarius, omnes in cultu ipsius ordinis bini sequebantur. Inde quatuor succedunt paria de ipso ordine dominorum, nam plures non erant praesentes, ex quibus iuncti erant Comes Burensis et Comes Laleyn. Deinde D. de Bossu et D. de Brederode. Tertio loco D. de Pynois et Comes de Reulx: post quos D. de Tresignir, et Dux Arseschotiae, eius ordinis Decanus absente Palatino archidiacono [ 3 ] horum omnium colla Torques aurea in modum aurei Velleris circumdabat. Denique Caesar postremus cum pariformi ordinis habitu et collari ornamento solus est subsecutus. Post Caesarem sequebantur Ferdinandus Archidux Austriae Ferdinandi Romanorum Regis filius medius, Princeps Pedemontium a dextris, Dux ab Alva a sinistris. Habitus Ordinis fuit vestis larga et fluxa ex humeris in talos usque demissa, cum manicis item largis et amplis, quam cingulum circum lumbos astringebat. Pileus quoque ad hunc habitum pertinebat, qui instar caputii antiquitatem referentis erat, cum tortili et in se convoluto circum orificium ambiente limbo, qua parte capiti imponebatur, versusque verticem aperturam fluxam habebat, et vagam in occiput ac cervice recumbentem cum cauda astricta et longiuscula, ex latere altero annexa, quae colle circumiecta pileum capiti, cum opus esset, detractum et in humeros repositum ne diffluere ac delabi  indetentum posset, coercebat. Hic habitus ordinis perpetuo triduo talis fuit, sed ter variatus colore diverso. Primo enim die totus rubor fuit ex purpura, Altero die in missae officio, eodem usi sunt. In vesperis totus niger ex panno laneo, quod vigiliae tum pro defunctis haberentur. Tertio itidem mane niger erat, quo tempore Missa pro defunctis celebrata est. In Vesperis autem eiusdem diei Vestis alba, pileus ruber fuit, quarto die eiusdem coloris Vestitu amicti sunt quo pridie vesperi, albo videlicet et coccineo pileo in missa, quae huic festo finem imposuit. Ingressi itaque solemni illa processione in templum D. Martini, cuius parietes antiquis undique et ordinis aulaeis praesumptuosis, ex auro et serico contextis, de historia Gedeonis, ex qua aurei velleris ordo ducit originem, Philippo cognomento Bono, Burgundiae Duce primo institutore, in chorum, cuius subsellia omnia parietesque propinqui Rosea purpura constrati refulgebant, recepti sunt, ubi statim vespertinae preces decantari captae sunt a Cantoribus Caesaris in pensili et transverso supra chori limina inambulachro consistentibus. Locus Caesari supremus a dextris erat sub aurei Velamenti Umbraculo, ex eodem latere 7. ordinis Domini, sub suis singulis annis et insignibus supra se depictis. A sinistris solus Comes de Reulx consedebat : quatuor vero ordinis officiarii, ante Caesarem a dextris, in inferioribus subselliis consistebant. Heroes a sinistris, infra subsellia inferiora et in medio pene chori stabant.

Tubicines superve in testudinis templi inambulachro et circuitu constitere. Regina Hungariae Caesaris soror cum aliquot heroinis ac nobilioribus pedissequis suis. In pensili cameratura a sinistris chori per transennam, sive cancellulos recens tum fabrefactos in hoc ne a populo videri posset, spectabat omnia. Archidux Austriae cum principe pedemontium sub inambulachro, in quo cantores consistebant, a sinistris Imperatoris stabant. Episcopis ante summum altare in collocato ibidem sedili locus fuit designatus. Oratores et legati quotquot aderant ibidem e regione ad sinistram super altero scamno consederunt. Vesperis et cerimoniis iam absolutis inter sextam et septimam horam, exitum de templo
 

[ 4 ] Pagina:Universiteitsbibliotheek Utrecht Hs. 796 (Hs 6 E 32 fol. part 3).pdf/4 [ 5 ] Pagina:Universiteitsbibliotheek Utrecht Hs. 796 (Hs 6 E 32 fol. part 3).pdf/5 [ 6 ] Pagina:Universiteitsbibliotheek Utrecht Hs. 796 (Hs 6 E 32 fol. part 3).pdf/6 [ 7 ] Pagina:Universiteitsbibliotheek Utrecht Hs. 796 (Hs 6 E 32 fol. part 3).pdf/7 [ 8 ] Pagina:Universiteitsbibliotheek Utrecht Hs. 796 (Hs 6 E 32 fol. part 3).pdf/8

  1. Transcriptie door Gisela Gerritsen-Geywitz, 2016.
  2. Woord doorgestreept.
  3. Woord doorgestreept.
  4. Linker zijmarge: tekst doorgestreept.
  5. Linker zijmarge, doorlopend in de ondermarge, andere hand: Hubertus Thomas Leodius in Vita Frederici 2, Electi Palatini fol. 264. Caesar Ultraiecti celebrare constituit, convocatisque omnibus eius ordinis commilitonibus isolum Principem Fredericum 2. Electum Palatinum omisit. Qui interea persuasus miris modis a Protestantibus * Judies magis ac magis su* Pleionem augebat Caesaris quam declinare volens ad eum Oratorem Wolfg. ab Affenstein misit, fol. 264.
  6. "secundus D. Nicolaus graphiarius" is onderstreept.