Naar inhoud springen

Pagina:De Groote Schouburgh Der Nederlantsche Konstschilders En Schilderessen (1753) vol 3.pdf/343

Uit Wikisource
Deze pagina is proefgelezen


Miramur dotes quas dedit ipsa sibi.
At quanto sunt haec pura virtute minora!
Alliciunt homines illa, sed ista Deum.
O rebus mundi vanis exemta, beato
Juncta choro, magno nunc quoque juncta Deo,
O quae jam caeli formosa palatia tangis,
Et pedibus calcas sidera clara tuis,
Laetae pacis amor, & mens sibi conscia recti
Praebebant animo gaudia grata tuo;
Castaque simplicitas, virtus contermina caelo,
Ornabat vitam tempus in omne tuam.
Non auri desiderium, non dira cupido
Obstabant coeptis speve metuve tuis.
Non ablata tibi rerum mendacibus umbris
Mens, aut fallaci laesa vapore fuit.
Non te impellebant casus humana moventes:
Ipsa tui victrix strenua semper eras.
Prima Deum spectabat, & altera cura maritum:
Sic placido fluxit vita tenore tibi.
Nunc violas tua busta novas meruere rosasque,
Veris odorati nunc meruere decus.
Jamque vale. nostro vives in pectore semper,
Et memori vivet nomen in ore tuum.

Haar Afbeeldzel na 't Schildery van D. V. PLAAS, in 't koper gebragt, staat in de Plaat N. 29., waar op dit volgende Vaers, voor de Printbeschouwers uit myn pen gevloeit is: