Pagina:Universiteitsbibliotheek Utrecht Hs. 796 (Hs 6 E 32 fol. part 3).pdf/2

Uit Wikisource
Naar navigatie springen Naar zoeken springen
Deze pagina is niet proefgelezen


De festo aurei velleris Traiecti celebrato,[1] a Carolo eius nominis Quinto, Imperatore, eius ordinis Praeside, ipsisque eiusdem ordinis heroibus.[2] anno 1546.

De Praestantissimo aurei Velleris ordine festum celebrari caeptum est Ultraiecti in Ecclesia Cathedrali D. Martino sacra 2a Januarii a meridie sub horam quartam, finitum quinta mensis eiusdem circa horam meridianam.

Primo die ad vesperas itum horam circiter quartam, coelo undique quam densissime vingente. Processerunt celebri pompa ab aula Caesaris, Monasterio videlicet Dominorum Teuthonicorum, iuxta moenia civitatis ad plagam occidentalem, primum Canonici quinque Ecclesiarum, vestiti omnes prolixioribus indumentis quorum usus in sacris tantum est cappas, vulgus vocat, partim ex bysso purpura sericoque, partim ex auro arte pluviaria varie confectis. Deinde Abbates et Episcopi mitrati in Vestimentis aeque ad sacram religionem spectantibus, quorum hic erat numerus et distinctio. Primo ordine Abbates quatuor bini incedentes, ante quos suus cuiusque famuluus baculum pastoralem anteferebat, sacellanus a tergo sequebatur. Priores duo, Abbas a Barna et Abbas Insularis a Marieweerdt, Posteriores vero Abbas Egmondanus, abbas S. Bavonis Gandavensis. Hos totidem Episcopi sunt subsequuti e quibus Episcopus[3] Ebronensis qui et suffraganeus Episcopi[4] Traiectensis ac Episcopus Nissenensis simul et Episcopus Tornacensis et Cameracensis congrediebantur. Postremus in hac v*b classe ibat Episcopus Traiectensis duobus suae dioeceseos comitatus Abbatibus, dextrum latus abbas ad S. Paulum in Traiecto,[5] sinistrum clausit Abbas S. Laurentii in Oesbroeck. Caeterum ministri Episcopi Traiectensis, Amelius Nijevellerus, praepositus Leydensis et Canonicus Traiectensis, alter Iudocus Moerkerken, Canonicus et Thesaurarius cathod. Ecclesiae Traiectensis, quorum hic pone sequens Mitram pontificalem cum opus esset vel deposuit vel praesulis capiti iterum imposuit, ille praevius baculum gestabat pastoricium. Post hos Tubicines Caesaris numero quatuordecim, in equis, subinde ebuccinantes. Deinde Columniferi, Massarios vocant, proxime Caduceatores olim heroes nunc heraldos vocant, habitu sui officii sequebantur. Hos rursum quatuor Illustres eius ordinis officiarii Primus Dominus Franciscus Valesius, armorum Rex et primarius ordinis aurei Velleris heros Taison vocant, cui spectandum monile aureum ex humeris pendebat, in quod corum omnium, qui huic ordini ascripti essent, insignia visebantur inserta, secundus D. Nicolaus graphiarius[6] Tercius D. Sterck Thesaurarius. Quartus D. Nigri Cancellarius, omnes in cultu ipsius ordinis bini sequebantur. Inde quatuor succedunt paria de ipso ordine dominorum, nam plures non erant praesentes, ex quibus iuncti erant Comes Burensis et Comes Laleyn. Deinde D. de Bossu et D. de Brederode. Tertio loco D. de Pynois et Comes de Reulx: post quos D. de Tresignir, et Dux Arseschotiae, eius ordinis Decanus absente Palatino archidiacono

  1. Transcriptie door Gisela Gerritsen-Geywitz, 2016.
  2. Woord doorgestreept.
  3. Woord doorgestreept.
  4. Linker zijmarge: tekst doorgestreept.
  5. Linker zijmarge, doorlopend in de ondermarge, andere hand: Hubertus Thomas Leodius in Vita Frederici 2, Electi Palatini fol. 264. Caesar Ultraiecti celebrare constituit, convocatisque omnibus eius ordinis commilitonibus isolum Principem Fredericum 2. Electum Palatinum omisit. Qui interea persuasus miris modis a Protestantibus * Judies magis ac magis su* Pleionem augebat Caesaris quam declinare volens ad eum Oratorem Wolfg. ab Affenstein misit, fol. 264.
  6. "secundus D. Nicolaus graphiarius" is onderstreept.