Pagina:Universiteitsbibliotheek Utrecht Hs. 796 (Hs 6 E 32 fol. part 3).pdf/3

Uit Wikisource
Naar navigatie springen Naar zoeken springen
Deze pagina is niet proefgelezen


horum omnium colla Torques aurea in modum aurei Velleris circumdabat. Denique Caesar postremus cum pariformi ordinis habitu et collari ornamento solus est subsecutus. Post Caesarem sequebantur Ferdinandus Archidux Austriae Ferdinandi Romanorum Regis filius medius, Princeps Pedemontium a dextris, Dux ab Alva a sinistris. Habitus Ordinis fuit vestis larga et fluxa ex humeris in talos usque demissa, cum manicis item largis et amplis, quam cingulum circum lumbos astringebat. Pileus quoque ad hunc habitum pertinebat, qui instar caputii antiquitatem referentis erat, cum tortili et in se convoluto circum orificium ambiente limbo, qua parte capiti imponebatur, versusque verticem aperturam fluxam habebat, et vagam in occiput ac cervice recumbentem cum cauda astricta et longiuscula, ex latere altero annexa, quae colle circumiecta pileum capiti, cum opus esset, detractum et in humeros repositum ne diffluere ac delabi  indetentum posset, coercebat. Hic habitus ordinis perpetuo triduo talis fuit, sed ter variatus colore diverso. Primo enim die totus rubor fuit ex purpura, Altero die in missae officio, eodem usi sunt. In vesperis totus niger ex panno laneo, quod vigiliae tum pro defunctis haberentur. Tertio itidem mane niger erat, quo tempore Missa pro defunctis celebrata est. In Vesperis autem eiusdem diei Vestis alba, pileus ruber fuit, quarto die eiusdem coloris Vestitu amicti sunt quo pridie vesperi, albo videlicet et coccineo pileo in missa, quae huic festo finem imposuit. Ingressi itaque solemni illa processione in templum D. Martini, cuius parietes antiquis undique et ordinis aulaeis praesumptuosis, ex auro et serico contextis, de historia Gedeonis, ex qua aurei velleris ordo ducit originem, Philippo cognomento Bono, Burgundiae Duce primo institutore, in chorum, cuius subsellia omnia parietesque propinqui Rosea purpura constrati refulgebant, recepti sunt, ubi statim vespertinae preces decantari captae sunt a Cantoribus Caesaris in pensili et transverso supra chori limina inambulachro consistentibus. Locus Caesari supremus a dextris erat sub aurei Velamenti Umbraculo, ex eodem latere 7. ordinis Domini, sub suis singulis annis et insignibus supra se depictis. A sinistris solus Comes de Reulx consedebat : quatuor vero ordinis officiarii, ante Caesarem a dextris, in inferioribus subselliis consistebant. Heroes a sinistris, infra subsellia inferiora et in medio pene chori stabant.

Tubicines superve in testudinis templi inambulachro et circuitu constitere. Regina Hungariae Caesaris soror cum aliquot heroinis ac nobilioribus pedissequis suis. In pensili cameratura a sinistris chori per transennam, sive cancellulos recens tum fabrefactos in hoc ne a populo videri posset, spectabat omnia. Archidux Austriae cum principe pedemontium sub inambulachro, in quo cantores consistebant, a sinistris Imperatoris stabant. Episcopis ante summum altare in collocato ibidem sedili locus fuit designatus. Oratores et legati quotquot aderant ibidem e regione ad sinistram super altero scamno consederunt. Vesperis et cerimoniis iam absolutis inter sextam et septimam horam, exitum de templo