Pagina:Proteus, ofte, Minne-beelden verandert in sinne-beelden (IA proteusofteminne01cats).pdf/38

Uit Wikisource
Deze pagina is proefgelezen

Ad Amplissimum Consultissimumque Virum
D. Iacobum Catzium J. Ctum. Cognatum suum, & Po-
pularem super Emblematibus ab ipso editis.


QVis novus in nostras oras transmissus Apollo
Ambrosium canit ore meios? quae Belgica Suada
Detinet attonitas divino carmine mentes
Vel brutas tractura feras? non suavius olim
Orpheus in sylvis, nec in aquore lusit Arion, que
Quid mihi, quid Grajos Pallas Tritonia Vates
Obijcis, aut Latios extollis Roma Poëtas?
Non cedit tibi Belga catus, nec littore Deli
Sit licet, Agao nec natus in æquore, nusquam
Catzius antiquo concedit praemia saeclo.
Discite nostrates quantum quoque nostra leporis
Lingua ferat, quos illa favos, quod fundere nectar
Possit, & ut facili flectat modulamina metro.
Blandum Naso canit, blando fluit ore Catulli
Musa salax, miscet varijs prudentia flaccus
Verba jocis, vitiumque vafer perstringit amici.
Bucolicis insignis oves, oviumque magistros
Theiocritus dum pascit agris lepidissima fundit
Carmina, & omnigenae genium depingit amicae.
Omnibus infidi passim cantatur amoris
Ingenium crudele, procax, furiale, bilingue,
Lege, modo, ratione carens, tacitoque meatu
Illinieus Paphio fallax sua toxica fuco.