Pagina:Proteus, ofte, Minne-beelden verandert in sinne-beelden (IA proteusofteminne01cats).pdf/40

Uit Wikisource
Deze pagina is proefgelezen
Virgineos desueta jocos: Pars tertia caños,
Grandevumque senem studijs cælestibus ornat.
Haec canit, her docto ore sonat, neque lingua Poëtae
Sufficit una, triplex sua format acumina sermo,
Et Belga, & Gallus loquitur, mediusque superbit
Romani decor eloquij. Bene premia vati...
Sunt data, emerità circumdata tempora fronde.
Nos quoque virtutum, Catzi, levis umbra tuarum,
Ire tuas etiam in landes, & dicere grates
Cogimur, & facili tibi vota rependere versu.
Donec amor geminos in mundo nettet amantes,
Donec amor morum, vitaque adolebit honesta
Donec amor pietatis erit venerabilis orbis
Atque hominum varia referentur imagine casus,
Vives vivent istis tua carmina saeclis.



Adrianus Hofferus.