Pagina:Proteus, ofte, Minne-beelden verandert in sinne-beelden (IA proteusofteminne01cats).pdf/27

Uit Wikisource
Deze pagina is proefgelezen

AD LECTOREM,
De fine huius opusculi.

PRAEFATIO.

SI in lusu non mere ludicra, & a puero, quem exhibemus, non nimis puerilia exspectas; at quippiam hic reperire, quod vix aliquis ibidem quaesiverit, tibi est animus, mi lector, siste te paulisper in hoc vestibulo: antequam enim ulterius progrediaris, habeo quod de titulo huius libelli, deque instituti nostri ratione paucis te praemoneam. Interpretem unumquemque adhibendum esse ei quod dixit, scripsitve, aequum iudicant, qui aequi. Graeci primo, deinde latini, graecos imitati, genus hoc scriptionis Emblemata indigitarunt, cuius ego verbi originem aliis indagandam ut relinquam, nominisque anxiam disquisitionem ut omittam, atque ex re ea describam, pronuntio Emblemata, scite exhibita, mutas imagines esse, quae tamen loquantur: levia videri, quae tamen pondus habeant: ridicula apparere, cum non sint insipida: denique plus aliquid plerumque in his legi, quam sit scriptum; plus cogitari, quam sit lectum.

At mirabitur fortassis nonnemo imo, ut praeter decorum, stomachabitur nos lubricae istius aetatis, nescio quas, ineptias, non tantum solidae morali sapientiae, verum etiam sacris meditationibus coniunxisse, resque adeo diversas, &, ut prima fronte videtur, contrarias in unum quasi fasciculum colligasse. Cui obiectioni ut satisfaciam, paucula de consilio hac in re meo, & de scopo opusculi huius venia, bone lector, tecum disserendi mihi sit.

Primo quidem primam emblematum istorum partem e turbido iuventutis nostrae aestu emanasse ingenue fateor: Illa enim cum, agnato isti aetati affectu, ad poeticas sirenes & illecebras illarum subinde abriperetur, emblemata aliquot amatoria, id est, ineptias iuveniles, subinde chartis illeverat: quae, cum aliis eius generis exercitationibus, supervenientes aliae occupationes tum temporis e manibus ut deponerem, adegerunt: eadem illa cum mihi nuper, veteres quasdam chartas evolventi, in manus incidissent (ac id quidem cum iam singulari Dei