Pagina:Proteus, ofte, Minne-beelden verandert in sinne-beelden (IA proteusofteminne01cats).pdf/28

Uit Wikisource
Deze pagina is proefgelezen

opt. max. beneficio a prioris vitae molestiis paulum respirare coepissem) videbar, ea relegendo, me ipsum qualis fueram, id est, adolescentulum iuvenilibus affectibus sursum, deorsum misere agitatum satis graphice ibi depictum videre. Sensi nihilominus interea igniculos, nescio quos, amoeniorum istorum studiorum in me, velut resuscitari, atque ut poeta, ... Agnovi veteris vestigia flammae. Quo pristini affectus dulci laenocinio mihi ipsi paulatim ereptus cum forem, caepi in animum inducere ut, exercendi hunc ipsum atque instruendi gratia, iuvenilia illa & amatoria emblemata poetico lusu pro re nata variarem, & in robustioris aetatis meditationes magis viriles tam morales, quam sacras, transfunderem: Videbar enim isto modo ludendo non vanam humanae vitae imaginem me & mihi ipsi, & aliis, exhibiturum esse; si praesertim hominem, triplici libello, triplici modo oculis exponerem; ut naturalem, ut civilem, ut christianum. Operi itaque accingimur, & iuventutem nostram, mi lector, id est hominis istius naturalis genuinam effigiem in propagationem sui propendentem (quod naturae proprium esse quis ignorat?) atque ita coloribus suis depictam, primo libello damus. Cur enim talem me fuisse diffitear? ille vitia sua fateri metuat, qui etiam nunc in illis versatur: somnium, ait ille, narrare vigilantis est. Hominis civilis, id est socialis, in mutuo hominum consortio viventis, secundo exhibemus. Hominis christiani, id est, vera fide imbuti, lineas aliquot tertio demum libello ducimus. Et haec quidem retentis utrobique iisdem iconibus; cum ob alia, tum ob hoc, ut homini (tametsi corporis externam formam retineat) interiores animi facultates mutandas esse, mihi aliisque, persuadeam; doceamque quo pacto e turbida & fluctuanti illa iuventa, ad sedatum virilis aetatis robur, & inde in gravem & exemplo reliquis aetatibus futuram senectutem, laudabili volubilitate, nobis sit transeundum, & identidem ad meliora ac altiora sit enitendum; eousque dum solida ac genuina gravitas eundum locum in animis nostris obtinuerit, quem ibidem inanis levitas vanitasque iuvenilium animorum (comparatione prioris & praesentis vitae inter sese instituta) antea obtinuisse conscia mens unicuique dictabit; atque ita tandem vitae uniuscuiusque nostrum ratio, non amplius corruptis humanis affectibus, sed divinae voluntati in toto mancipetur.