Pagina:Proteus, ofte, Minne-beelden verandert in sinne-beelden (IA proteusofteminne01cats).pdf/29

Uit Wikisource
Deze pagina is proefgelezen

Cum vero iuventutis nostrae pars non minima eo prolapsa sit, ut vel honestior aliquis & ad gravitatem compositus libri titulus eundem legenti fere soleat e manibus excutere, atque adeo ab ulteriori lectione, tanquam praeiudicio gravatum lectorem, deterrere, nec enim, ut videtur, tenerae plurimorum aures aliud praeterquam molliusculos lascivientium poetarum versiculos ferre possunt) e re visum nobis titulum & externam libelli faciem captui istorum dare: eamque ob rem curavimus frontem ipsam & imagines aliquot effigie poetici Cupidinis aliisque amatoriis ineptiis obduci, ut ne quis delicatulus, in haec forte incidens, aliud hic praeterquam melimela, merasque Veneris & Adonidis delicias latere suscipietur, atque ista ratione ad ulteriorem operis lectionem, tanquam ad escam palato suo congruentem, nepos quivis invitari possit. Fraudem itaque facio, mi lector, sed, ut spero, omnibus innoxiam: nam & blandis nutricibus alumnos suos tali fere modo, & cum bono ipsorum, fallere satis solenne est, cum nimirum deliciis puerilibus dissimulatos amari medicaminis succos ipsis propinant, & ut ille,

... ..Prius oras pocula circum
Contingunt dulci mellis flavoque liquore.

Sicut & chyrurgum novaculam spongia tectam mamillae regiae virginis (dum ulcus lenire & purgare se simulat) foeliciter impegisse memoriae proditum est. Quod genus fraudis non licitum modo, sed & amicum esse quis non fateatur? Iterum dum in hoc essem totus ut adolescentulos amica fronte, id est, amoeno & iuvenilibus oculis blandienti titulo allicerem; verebar ne graviores severiorisque supercilii viros, tam ridiculo & futili in ipso limine proposito spectaculo, ab opere hoc arcerem, atque ita, contrarium dum vitarem, in contrarium impingerem: operae pretium visum fuit ei malo tacito, & non omnibus aeque exposito, remedio occurrere. Librum hunc eam ob rem obscura, & non ubique obvia, inscriptione Silenum Alcibiadis indigitavi: quid autem ea totumque deinceps velit opusculum, duorum emblematum ad titulum appositione, lectori non nimis rudi satis indicavi. Quae hic sigillatim explicare, quid opus? hoc volo, libellum hunc, tametsi eundem de summa (quod aiunt) cute ridiculum quis, & praeter iuveniles nugas in se nihil habentem, facile damnet: multo tamen alium esse propius intuenti, quam summo habitu in oculos incurrat; licet enim prior libellus, quem liberior nostra iuventus effudit, amatoria tantum tractet, amatorie tamen, id est, stolide & insulse multa ibi non tractari, sed inspersam fere ubique moralis doctrinae salem aequus lector