Pagina:Proteus, ofte, Minne-beelden verandert in sinne-beelden (IA proteusofteminne01cats).pdf/30

Uit Wikisource
Deze pagina is proefgelezen

animadvertet: praesertim vero si doctorum istos flores, quos ornandi & nos explicandi gratia adiecimus, subinde consulere non gravetur. Invenies alibi iocos, & fateor, sed ut impossibile absque coloribus pingere, ita iuventutis mores describere, aut hominem naturalem dare, sine istis: nec, aliter agendo, ageremus, id quod agimus. Evocabunt isti torpentes animos e marcore, ut speramus, viamque sternent ad meliora, eoque ducent mentem iuvenilem idque sensim, quo per sese timuisset ascendere. Res ipsa loquitur, homines, ut plurimum, cum res tractantur arduae, graves, imo & sacrae, iacere animis ac dormitare; ad res vero ludicras, pueriles ineptias, tricas, apinas, vigilare, torporem excutere, aures animumque arrigere. Vidit hoc, qui nihil non videt, unigenitus Dei filius, Salvator Christus, non latuit sanctos, non fugit doctos: qui omnes, quoties ad populum dicendum, quotiesque auditores ad attentionem excitandi vel revocandi; artem arte tegentes, a rebus levibus & plebeis fere suas isagogas mutuare in more habent. Nonne Christum a lusu puerili, a grano sinapis, & similibus ordiri quidem, at gravi demum & divino epilogo perorare in historia Evangelica saepe videmus? Similia Paulum & alios viros sanctos factitasse, ethnicorum nempe poetarum versiculos sanctissimis divini verbi mysteriis inseruisse, auditorum gratia, quis ignorat? Inter doctorum exempla lepidum illud Demosthenis, cui cum Athenis, causam capitalem defendenti, auditores parum attenti obstreperent, paulisper iam nunc, inquit, mihi aures praebete, rem novam & auditu iucundam in medium prolaturus sum. Adquae verba cum ilico altum silentium summaque auditorum attentio exstitisset: Iuvenis quispiam inquit, asinum conduxerat, rerum quiddam Athenis Megaram deportaturus, in itinere vero cum vehementi ardore solis infestaretur, nec umbraculi copia uspiam esset, tandem bestiam radiis solaribus opponens sub asino, ut aestum effugeret, resedit: ibi agaso obtestari, factum controvertere, bestiam depellere, asinum ut iter, non ut umbram faceret locatum dicere. Alter ex adverso, ius aesino utendi fruendi pro arbitrio toto locationis tempore sese habere: quid multa? de verbis ad verbera, & demum in litem res deducta est. His dictis, omnibus summa animorum attentione exitum rei exspectantibus, discessum, quantum quidem videbatur, parabat; renitentibus contra Atheniensibus, &, ut reliquam fabulae partem adderet, flagitantibus; ibi ille, itane inquit, narratio de asini umbra vobis cordi, seria audire operae pretium non videtur? Iam desinam, si prius idem aut simile in aurem insusurravero iis qui, ubi oculo alacri & exporrecta fronte, primam huius opusculi partem evolverint, in ulterioribus, tanquam apes amisso aculeo, torpere incipient. Tu, si me audias, Lector, & te ames, canonem hunc animo inclusum ut geras sit cura, Non esse separandam caudam a capite c. Maiores de Baptis. Vale.