Pagina:Proteus, ofte, Minne-beelden verandert in sinne-beelden (IA proteusofteminne01cats).pdf/133

Uit Wikisource
Deze pagina is proefgelezen


QVÆ NOCENT, DOCENT.

NUllus equus recte sessori paret, nisi arte domitus; nullum ingenium non ferox, nisi proba educatione, & præceptis cicuretur. Qui assidue in rebus prosperis ac lætis versati sunt, eos vix sapere prudentiores censent; quos vero sors adversa aliquoties exercuit, magis ad prudentiam ac cautionem compositi putantur. Nec immerito ; ut enim aspectus a circumfuso aëre lumen accipit, sic animus ab imminentibus calamitatibus. Cum Romanis, inquit Hannibal, bonis malisque meis bellare didici. Mihi, clamat Mithridates, Fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi. Ad omnia necessitas naturam instruit: illa simias decore saltare, Elephantes docte digladiari, picas ac psittacos distincte logui docet. Quid multa? res dura bestias ad actiones humanas, homines ad divinas erigit.


Op het selve beelt een andere sin.

DE wilde Papegay eerst in het wout ghevanghen,
Wil enckel uyt de koy, en door de sporten pranghen,
Maer alsse gheenen troost in dit ghewelt en siet,
Soo steltse zich gherust, en singht een gheestich lict.
Wanneerder eenich mensch met druck is overladen,
Ick weet hem groot behulp tot alle groote quaden,
Want, als de gantsche ziel met plaghen is vervult,
Daer is gheen beter dingh,als lijden met ghedult.


CApta recens laqueis, & vimine clausa palustri,
Carceris impatiens se quoque ledit avis;
At cum nullo fugæ ratio, nec abire potestas,
In medio tandem carcere dulse canit:
Cilicet ærumnis patientia fola medetur,
Non aliâ melius pellitur arte dolor.
incula dura magis luctantia crura fatigant,
At tandem leve fit,quod benc fertur onus.




Hor. in Art. Poet.

QUi studet optatam cursu contingere metam
Multa tulit fecitque puer sudavit, & alsit,
Abstinuit Venere & Baccho. Qui pythia cantat
Tibicen didicit prius extimuitque magistrum.


Bernhard. Epist. 113.

0 quam compositum reddit omnem corporis statum, nec non & mentis habitum disciplina ! Cervicem submittit, ponit super cilia, componit vulgum, ligat oculos, cachinnos cohibet, moderatur linguam, frænat gulam, sedat iram, format incessum.}}